http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/scheffel_werke4/0474
474 Epiſteln.
Orvietani?, cognovi quod taciturno hoc gestu multum erat
dictum.
Re vera vinum illud habet succum et nervos, et characterem
ut ita dicam probum atque virilem, — potus venatorum, cuius si
advexissent secum carratam heroës Wormacienses venaturi in
Otenwalt, dubito an Hagano unquam funestum scelus perpetrasset.
Sed in lugenda ista venatione abduxerant pincernae vini co-
piam in Spechtshart? — et qui potu honestiori privatus aquam
fontanam silvaticam haurire rositur. ut optimum percutiat
amicum facile potest exasperari.
Iam mutata sunt pocula; quae apponuntur viridi splendent
colore. Et post anetras consumtum Numero 35. de monte Ruperti,
vinum quasi virginale — lyricum — Joniae instar melodiae — in
serie vinorum sicuti viola in serie florum. Et sicuti puella pere-
grina, de qua Schillerus: „vix aderat, evanuits“.
Iam enim validius inceperunt bibere!
Nec minori cum celeritate, dulcissimi instar somnii evanuit
Deidesheimensis ille 5'8ger de Langenmorgen, vix tantillum com-
moratus temporis ut consentientibus cunctis titulo „Archi-vini
seu Archi-unguenti cantorum' qualificari possit et honorari.
Assurexit cum illo Ludovicus Steub, discursum pronuncians
disertum et elegantem de amicis Heidelbergensibus et de amicis-
simo illorum praesidenti“, sine cuius adiuvamine et succursu
materiali — (triste quidem, aiebat orator, triste id, sed mihi
haud flebile humanae naturae testimonium. .) — nunquam hodie
concio tam laudabilis fuisset celebrata. Et generali cum ap-
plausu et plena libatione bibebamus illius et cunctorum qui in
Museo angustius convenire solent, ut per longum vivant annorum
circulum, salutem.
.J.Iam erat tempus occidentis solis, iam, quod apellatur
„Dessert“ omnino deletum et vinum iusta flasconum progressione
secundum proverbium „auf den Mann ayn Vogel“ rite exhau-
stum. His itaque optime peractis cogitavi hospites invitare in
aliam cameram, ut transiremus ad Caféum.
At Mehercle! nesciebam ego, quae sit sinceri huiusmodi vini
rhenani vis atque virtus in hominibus et ad quasnam fertiles et
inopinatas cogitationes adducere istud valeat animos sapientum!
Ecce hospites, tanquam aegre ferentes, murmurant susur-
rant.. .coniuratoribus similes de loco sese cessuros negant.
1 VLgl. den „Trompeter“, V. 6352 ff., 7152 ff. — ² „Nibelungenlied“,
Str. 967. — ³ „Und ſchnell war ihre Spur verloren.?* 4* Ludwig Häufſer,.
10
15⁵
35⁵
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/scheffel_werke4/0474