http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/schreiber1828a/0113
— 97 —
XXXIII.
Freiburg erhaͤlt die Freiheiten und Rechte
einer Reichsſtadt.
(10. Nov. 12 82.)
Rudolfus dei gratia Romanorum Reæ semper Augus-
tus. Vniuersis sacri Imperii Romani fidelibus presen-
tes litteras inspecturis, gratiam suam et omne bonum.
In regie dignitatis specula diuino munere constituti,
libenter ad fidelium subditorum utilitates et commo-
da procuranda, solite benignitatis inclinamus intuitum,
ut ceteri ex eo ad nos et sacrum Imperium deuotionis
et fidei suscipiant incentiuum. Nouerint igitur tam
presentis etatis homines quam future, quod nos, ve-
nerabilis Heinrici Basiliensis Episeopi ordinis mi-
norum, principis et secretarii nostri dilecti, grata
multum et placita pure deuotionis insignia, in qui-
bus nobis non inſima delectatione complacuit be-
nignius intuentes, ad ipsius instantiam, prudentibus
viris civibus Friburgensibus in Briscowia;
tam presentibus quam futuris, et ipsorum eiuitati,
omnes gratias libertätes et jura, quibus eiuitas Co-
lumbariensis, et alie nostre ac Imperii civitates
gaudere noscuntur, de regali clementià concèdimus
et de nouo donamus perpetuo possidendas. Insuper in
gratie amplioris augmentum, predictis cinibus et ip-
sorum ciuitati, omnia jura consuetudines libertates
et gratias, quas usque ad hec tempora iuste ac ratio-
nabiliter habuerunt, de plenitudine potestatis regie
confirmamus et presentis scripti patrocinio communi-
mus. Testes huius sunt venerabilis M. Bausiliensis
Episcopies predictus, Illustris L. Comes palatinus
Reni Duæ Bavarie, principes nostri. Nobiles viri E-
Schreibers urk. Buch 7
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/schreiber1828a/0113