Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., B 9529
Die vierte Säcularfeier der Universität Tübingen im Jahre 1877
Tübingen, 1878
Seite: 74
(PDF, 20 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0082
74:

Quae fuerint Universitatis Vestrae inclitae seriora fata, pluribus exponere non putamus esse huius loci.
Id tantuin dicemus, fuisse eam aliquamdiu quandam quasi imaginem et speculum quoddam ternporurn quae
postea secuta sunt, rursus tarnen quasi reviviscentem denuo factam esse unam ducem, quae initio fuerat,
liberalium studiorum et omnis generis litterarum. Tantus eins tum fuit splendor, tarn celebratum nomen, ut
ex tota Germania et aliis ex terris, etiam nostris, adolescentes discendi cupidi ad Yos confluerent, et ut multi
a Vobis instituti et docti, praeclari viri, Tubinga in alias terras ad magistrorum et professorum cum laude
obeunda munera accirentur. Quod etiam apud nos non semel factum est. Quarum rerum omnium Vobis
gratiam habemus eiusque rei legatos nostros, Eberhardo-Carolinae alumnos, quos, honorificentissime a Vobis
invitati, libenter misimus, testes esse voluimus.

Secl finem faciamus et agamus id quod h. 1. imprimis agendum est : Quo interioribus vicinitatis, originis,
linguae, litterarum, studiorum, religionis, benevolentiae vinculis Vobiscum coniuncti sumus, tanto ardentius
optamus precamurque intimis votis, ut Universitas Vestra, lumen et decus Sueviae, fulcimen patriae i. e. uni-
versae Germaniae, duret, floreat, crescat, litteras augeat, veritatem et libertatem animorum defendat et tueatur.
Quod Deus bene vertat.

BONN.

Universitati | Eberhardinae Carolinae | Tubingensi | saecularium quartorum | diem festum | d. IX.
Aug. a. MDCCCLXXVII | gratulatur | Universitas | Fridericia Guilelmia .Rhenana. | Adjectus

est | Esdrae liber quartus [ arabice j e codice Vaticano nunc primum editus.

Bonnae | Formis Academicis Caroli Georgi.

VNIVERSITATIS BONNENSIS | RECTOR ET SENATVS | VNIVERSITATIS TVBINGENSIS | RECTORI

MAGNIFICO ET PROFESSÖRIBVS S.

Quae de saecularibus apud Vos, Viri Doctissimi Perillustres, solemniter agendis nobis significastis,
laetissimo accepimus animo. Incluta universitas Eberliardina Carolina, eo tempore, quo novus rerum ordo
nascebatur, imprimis vero liberales disciplinae ingenuaeque artes post diutinum languorem nova incrementa
ceperunt, a magnanimo conditore cad exstinguendam dementiam et caecitatem humanam' olim instituta, per
saecula mutationum et discriminum omne genus plena munus sibi ab illo impositum constanter tenuit, quod
quam prospere successerit in omnium memoria est. Semper bonarum artiuni et severae disciplinae sedes et
arx fuit. Perpetua ac splendicla eam ornavit Corona virorum merentissimorum, qui summa sibi liumanitatis
bona concredita servare excolere augere et doctrina sua suoque exemplo studiosorum adolescentium pectora ad
scientiae amorem verique indagandi cupiditatem incendere nunquam desierunt. Ei debetur, quod vix ulla
regio feracior, quam Suevica Vestra, fuit virorum doctissimorum copia et abunclantia, qui non apud penates
solum, sed per reliquam Germaniam et ultra litterarum semina feliciter iecerunt. Iam, dum alias bebescere
solet senectus, post exacta quatuor saecula factum est, ut acaclemia Vestra nullo tempore magis iuvenili robore
viguerit, magistrorum celebritate et auctoritate valuerit, discipulorum frequentia claruerit. Atque cum ea sit
universitatum per Germaniam nostram sparsarum indoles et necessitudo, ut sororio vinculo iunctis iustae qui-
clem aemulationis neque tarnen invidiae locus sit — nam omnino non florent litterae, si uno tantum vel
paucis locis florere eis permittitur — Vobis gloriam iam pridem partam, praesentem prosperitatem, faustum
novi temporis aditum sincera fide gratulamur. Huius nostri erga Vos animi coram testandi interpretes ad
Vos legamus collegas coniunctissimos Guilklmum Mangold, Tb. D. et P. P. 0., universitatis nostrae boc
anno rectorem, et Ioanneh Giluemeister, Tb. et Pb. D., litterarum orientalium P. P. 0., quem etiam, ut so-
lemnis mos fert, edito aliquo scripto Vos salutare iussimus. Vos autem, Viri Doctissimi Perillustres, integerrima
quae pro Vestra salute et incolumitate nuncupamus vota benevole excipite nobisque favere pergite. Dabamus
ipsis Kai. Aug. anni MDCCCLXXVII.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0082