Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., B 9529
Die vierte Säcularfeier der Universität Tübingen im Jahre 1877
Tübingen, 1878
Seite: 77
(PDF, 20 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0085
77

ROSTOCK.

Inclutae Litteraruni Universitati | Eberhardinae Carolinae Tubingensi | sacra saecularia quarta | die
Villi mensis Augusti a. MDCCCLXXVII | celebranti | congratulantur | Universitatis Rostoehiensis |
Rector et Concilium. | Inest | Ricbardi Foersteri | De antiquitatibus et libris manuscriptis Con-

stantinopolitanis | commentatio.
Rostocbii | Formis Academicis Acllerianis.

Perquam gratum mihi factum esse confiteor quod, cum nostrae universitatis nomine primum loqui jubear,
res me vocat laetissima, quae sunt saecularia quarta vestrae inclutae universitatis: quae condita a principe,
cleliciis non tantum Suevorum, sed Germanorum omnium, qui patris patriae nomen mereri sese non posse ratus
est, nisi etiam litterarum Studium sancto amore coleret, augeret, firmaret, semper unicam laudem in vero in-
vestigando et docendo quaesivit et munus magistrae juventvitis non solum Sueviae, sed totius Germaniae ita
obiit, ut multum ad amorem fidemque patriae in animis juvenum suscitandam et sustentandam conferret, itaque
dignissimam sese praestitit, cujus saecularia, quae prima sororum Germanarum post Imperium renatum cele-
brat, omnes eximio prosequantur amore et desiderio. Ac profecto nomen almae vestrae Eberhardinae Carolinae
cum tot tantisque luminibus Germaniae quae sunt in ore omnium adeo conjunctum est, nunquam ut ab eorum
memoria dirimi queat. Si autem prae ceteris academiae, ut quae sororum instar necessitudinis caritatisque
vinculo consociatae sint, bunc diem festuni, ac si ipsis venisset, celebrant, nostra etiam singularem sibi videtur
habere causam laetitiae, cum et similitudinem originis fatorumque secum recolit et imaginem mutui praecep-
tormn auditorumque commercii ante oculos sibi ponit. Quinquaginta enim fere annis ante vestram condita
eidem saeculi ingenio lucis libertatisque appetenti originem suam debet et tenebris in quibus partes Germaniae
septentrionem spectantes simul cum vicinia jacebant dissipandis et veritatis defensoribus instruendis per satis
amplum temporis spatium sola non minus acriter et strenue operam dedit quani vestra in regionibus meridiem
versus sitis. Atque propositi bene consciae, etsi longo terrarum intervallo disjunctae, ne praeceptorum quidem
auditorumque communione privae esse voluerunt. Venit ad nos, postquam etiam apud vos sedem collocavit,
Hermannus ille Buschius, qui fuit Teutonum phoenix, venit Davides ille Chytraeus, vestrae disciplinae alumnus
et egregium nostrae academiae per dimidium saeculum decus, venerunt frater hujus Nathanael, linguae latinae
professor, Joannes Georgius Godelmannus, postquam. apud vos dissertatione de litis contestatione scripta insigni
cum laude tirocinium posuit, ut hic jus feudale et criminale doceret, clenique ut ad recentissima tempora des-
cendam, Georgius ille Brunsius, columna juris Romani, qui apud vos curriculi academici et exordium et pro-
ventum habuit faustissimum. Hinc autem ad vos migraverunt principes inter jurisconsultos Germaniae, We-
tzelius, Victor de Meibom, Wachius, et qui excellit inter anatomiae professores nostrates, cujus etiam nunc in-
stitutione egregia fruitur fruaturque diu vestra academia, Henkius apud nos optimo cum eventu docuit suique
memoriam reliquit gratissimam, et quotannis vobis mittimus commilitones qui jam diu aliquantisper vestrae
amoenissimae urbis Musis sese dicare in cleliciis habere coeperunt. Itaque cum vobis quatuor saecula gloriose
peracta gratulamur et quod auspicatissimum sit precamur, ut quinturu bis imprimisque ultimo par sit, etiam
optamus ut eodem caritatis vinculo conjuncti simus.

STRASSBURG.

Festgruss | au die | Königlich Würtembergische | Eberhard-Carls-Universität | Tübingen | zu ihrer
vierten Säcularfeier •[ am 9. August 1877 | gesandt | von der j Kaiser-Wilhelms-Universität Strassburg.
Die | Bildnisse des Thukydides. | Ein Beitrag zur Griechischen Ikonographie | von | Adolf Michaelis.

Strassburg | Druck von R. Schultz & Cie. | 1877.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0085