Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., B 9529
Die vierte Säcularfeier der Universität Tübingen im Jahre 1877
Tübingen, 1878
Seite: 95
(PDF, 20 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0103
ERLANGEN.

UNIVERSITATIS FRIDERICO - ALEXANDRINAE

ERLANGEN SIS

PRORECTOR ET SENATÜS
S. P. D.

RECTORI MAGNIFICO ET SENATUI AMPLISSIMO
UNIVERSITATIS EBERHARDINAE-CAROLINAE TÜBINGENSIS.

Redditae nobis sunt litterae vestrae, quibus non soluni sacra saecularia Universitatis vestrae abhinc
annos quadringentos conditae perofficiose indixistis, sed etiam nos ad horuui sollemnium societatem. hunianis-
sime invitavistis. Qua re et summa affecti suraus laetitia et gratias vobis quam maxinias agendas esse exi-
stimavimus. Etenirn. si ea saecularia, quibus singulorum virorum aut litteris aut factis eminentium natales
aguntur, pio atque laeto animo nostrates celebrare consueverunt, quanto nunc niagis id nobis faciendum est,
cum alma vestra Academia quattuor saeculis feliciter peractis natalicia sollemniter renovatura est ? Quocunque
enim modo res rationesque vestras consideramus, undique profecto nobis occurrunt, quae vehementer nos in-
citent, ut vestrae laetitiae ac gratulationi deesse nolimus. Nam quis est qui neget inter omnes Germaniae
Universitates tantam intercedere necessitudinem, ut, quidquid uni evenerit, id ad ceteras quoque pertinere vi-
deatur? Cujus necessitudinis nullam neque justiorem neque graviorem causam posse reperiri quam disciplinarum,
quarum nutrices et altrices Universitates sint, conjunctionem et societatem ipsi in litteris vestris pronuntiastis.
Itaque non dubitamus, quin, quemadmodum nos, ita ceterae patriae nostrae communis Academiae sollemnia
vestra cum intimo animi sensu concelebrent et votis optimis prosequantur; idque eo magis, cum omnes cognitum
habeant, quid vestra Academia ad cultum atque humanitatem gentis Germanorum augendam promovendamque
coutulerit, quot qualesque viri apud vos exstiterint, qui acuminis et doctrinae laude nominis celebritatem con-
sequerentur, quantos progressus omnia fere disciplinarum genera vestrorum cloctorum studio, sagacitati,
eruditioni debeant Nos autem cur in congratulantium numero simus, etiam propria causa adducti sumus.
Nimirum arctiore quodam vinculo vobiscum conjuncti esse nobis videmur, quippe qui et collegis utamur, qui
ex vestrae Universitatis disciplina egregia profecti apud nos et discipulorum caritate et existimatione eruditionis
florent, et ipsi a vobis accitos miserimus, cpiorum opera utilissima uti voluistis.

His de causis precibus vestris libentissime satisfacientes legatum mittendum esse decrevimus ipsumque
Prorectorem nostrum, Dr. Augüstum Beckmann-, Iuris civilis Romani Professorem P. 0., elegimus. qui bas litteras
ad vos perferat et sollemnibus vestris coram intersit, qui vobis nomine nostro saeculorum peractorum felici-
tatem gratuletur atque pia vota nuncupet de spe novi saeculi, quod a Deo Optimo Maximo precamur ut in-
grediamini auspicatissimum. Valete favete.

SCRIPSIMUS ERLANGAE KAL. SEXTIL. MDCCCLXXVII.

Impressum Erlangae Typis E. Th. Jacob.

(In Buchform.)


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0103