http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0116
LEIDEN.
AMPLISS1M0 SENATUI
UMVERSITATIS REGIAE VIRTEMBERGENSIS
QUAE TUBIN GAE EST
S. P. D.
RECTOR ET SENATUS ACADEMLE LUGDÜNO BATAVAE.
Quum anno abhinc tertio ferias trisaeculares celebraremus, ex Vestris legatis audivimus raulto etiam
festiorem diem Vestrae Universitati instare et statim benigne ad hanc laetitiam participandam invitati rnaxiino
plausu vocationem excepimus. En adsumus igitur nos quoque ex animi sententia Vobis hunc festum diem
congratulaturi. Profecto habet Vestra Universitas cur et praeterita grata respiciat et laeta prospiciat futura.
Condita quum aevum medium ad exitum vergeret, Universitas Tubingensis novum rerum ordinem
nascentem vidit et per longam annorum seriem multis magnisque tempestatibus quassata est. Sed non de-
fecerunt vires et animi robur, ut non frangeretur sed emergeret ex malis et pulcbrior et florentior revivisceret.
Etiam quarto quod nunc explevit saeculo graves casus et multa discrimina rerum sensit sed superavit. Salva
est Academia Tubingensis eadem qualis ab initio fuerat et tarnen quodammodo non eadem, imbuta novae
aetatis sententiis principiisque et abunde satisfaciens omnibus, quae hodiernus rerum ordo postulat.
Sed non tantum praeteriti temporis fata hoc festo die recordamini, verum etiam subit animum memoria
benefactorum, quibus de praeclaris studiis ac disciplinis optime meriti estis. Quam multum omnes, ii
praesertim qui disciplinas ad vitae praxin applicatas colimus, debemus Antecessoribus Tubingensibus! Satis
esto de multis hoc unum commemorare: nonne bis praeterito saeculo floruit apud Vos Schola Theologica, quae
a loco ubi nata et exculta est Schola Tubingensis appellabatur. Nonne in universam theologiam hodiernam
vim suam exercuit decus illud Vestrum, egregius Baur, qui dum vixit acres et adjutores habuit et hostes,
nunc mortuus perinde ab omnibus et amicis et adversariis praeclaris illis ingeniis adnumeratur, quae in disciplinis
a se excidtis indelebilia relinquunt vestigia?
Sed Iiis diutius immorari nolumus, nedum eorum laudare nomina qui aclhuc in vivis sunt. Est vero
aliud quod in Universitate Vestra impense admiramur, nobis eo minus silentio praetereunclum, quoniam ipsi
idem quodammodo in patria nostra experti sumus. Hoc habet Universitas Tubingensis, ut quae in orbe eru-
dito primarium obtinuit locum eadem sit patriae Virtembergensi seminarium eorum, qui in Republica, in
ecclesia, in societate, humana honores capessant, et nutrix -omnium, qui ingeniorum cultura praesentem huma-
nitatem stabiliant augeantque. Quo latius ramos suos extendit, eo altiores egit in solo suo natali radices.
Patriae clecus est et deliciae, et cives Virtembergenses quidquid illi boni et praeclari obtingit id sibi obtingere
existimant.
Optimis hisce auspiciis Universitas Vestra quintum vitae saeculum ingreditur. Refracta sunt claustra,
quibus olim Germani fratres disiungebantur. Ita coaluerunt in unum ut tarnen quam indolem quaeque stirps
a natura habebat eam firmiter retineant. Sic servat Vestra Academia indolem pristinam, resipiens morem
majorum et Virtembergensem patriam, sed simul nihil alienum a se putans quod si£ Germaniae commune et
a tota Germania pro cara sorore dilecta.
Testis est huiusce diei celebritas, quo nostri legati Vobis hanc epistolam sunt traclituri. Memoriae
proditum est superiore saeculo solam ex ommbus Universitatem Friburgensem vocationem Vestram ad festum
saeculare accepisse. Nunc undique omnes confluunt. Lubentissimo animo huic congratulantium aniicorum
agmini nos adjungimus. Quamquam habemus diversam patriam, tarnen fraterno optimarum disciplinarum
vinculo et amore vobiscum consociamur. Itaque ab Rheni ostiis laetis omnium vocibus addimus nostram:
Arivat, Crescat, Floreat Universitas Tubingensis!
SGRIPSIMUS LUGDUNI BATAVORUM IPSIS KALENDIS AUGUSTIS ANNI MDCCCLXXVII.
(Tafel in Bolle.)
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0116