Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., B 9529
Die vierte Säcularfeier der Universität Tübingen im Jahre 1877
Tübingen, 1878
Seite: 116
(PDF, 20 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0124
ACADEMIAE TUBINGENSI

SOLEMNIA SAECÜLARIA
QUARTUM CELEBRANTI
GRATULATUR

C. R. EVANGELICORUM THEOLOGORUM ORDO VINDOBONENSIS.

RECTOR MAGNIFICE PATRES ACADEMIAE TUBINGENSIS CONSCRIPTI
Litteras nuper ad nos misistis, quibus certiores facti sumas, die nono mensis Augusti inclutani Vestram
academiam quintum saeculuni solemniter esse auspicaturam. Gratus nobis hic nuncius perlatus est. Antiqua
enim ac varia necessitudine coniuncta est Vestra litterarum universitas cum Austria nostra. Archidux Austriaca
— id quod primum memorabile est — Mechtliildis fuit, Eberhardi comitis rriater, politioris bumanitatis pa-
trona, cuius impulsu condita fuit academia Eberharclina. Vix quinquaginta anni erant, ut mansuetiores Musae
stabilem Tubingae sedem habuerant, quum venit ad Vos lector graecus, quem Illyria genuit, Matthias Garbitius.
Matthiam Garbitium Illyricum mos secutus est Matthias Placius Illyricus, qui gentilis sui et homonymi (ut
ipsius Placii verbis utamur) discipulos repetendis scholis docere solebat. Et quum, ut est in proverbio, omne
bonum trinum sit.}tertius Illyricus a Christophoro duce ad Vos vocatus est, Petrus Paulus Vergerius, Justino-
politanus antea episcopus, sed qui, Lutheri scriptionibus convictus, ad Protestantium partes transierat. Qui
insecutis temporibus e nostris regionibas, plerique stucliorum causa, ad Vos migrarunt, eos omnes enumerare
in his litteris, etiamsi fieri possit, longum est. Verum unum tarnen exemplum silentio praeterire non possumus.
Hegelianam gentem ad Suevos misit Carinthia, e qua gente natus et Georgius Guilielmus Fridericus, quem ut
Vestrum nominemus, quum Tubingae prima posterae claritatis fundamenta locaverit, facile nobis largiemini.

Praeteriti temporis dum gratam revocamus memoriam, subit animos, uti par est, cogitatio virorum,
qui venerandmn ordinem apucl Vos ornarunt et qui in scholis nostris vel commemorari vel specimina doctrinae
et pietatis commilitonibus solent proponi. Neque defaerunt profecto Vestrae academiae theologi arte et Marte,
genere et ingenio nobilitati. In quibus nominandus est primus Jacobus Andreae, academiae cancellarius, prin-
cipalis Formulae concordiae, hoc ipso anno diem natalem celebrantis, auctor, coelestis doctrinae instaurator
ab aequalibus dictus; nominandi sunt Heerbrandus et Hafenrefferus, duumviri laudabiles, eiusdem severioris
doctrinae, quae instaurata erat, statores. Qui deinde secuti sunt Lucas Osiander secundus, Theodoras Thummius
(cui Austria paene fatalis faisset) Melchiorque Nicolai certamen ubiquisticum, bellum acre et late diffusum,
moverunt indeque subtilitatis polcmicae magis, quam fructuosae eruditionis laudem tulerunt. Summi nominis
theologum nacta est Vestra academia in Christophoro Matthaeo Pfaffio, unionis conservativae, quam dicebat,
fautore, ante quem in Lutherana ecclesia tanta cum libertate in dogmaticis versatus erat nemo. Neque con-
temnenclus theologus fuit Weismannus pius, lenis, scripturarius. Ad Leibnitii Wolffiique auctoritatem se con-
tulerant Canzius et Bilfingerus, florentissimi vir ingenii. Exeunte autem proximo saeculo exstitit apud Vos
signifer supernaturalismi, quem vocant, recentioris, Storrius, tanta theologus auctoritate, ut aemulum suo tempore
unum haberet Reinhardum. Storrium secuti sunt Flattii, Sueskindus, Bengelius, Joannis Alberti nepos,
Steudelius, viri suo quisque nomine notabiles et spectati in paucis. Priori huic scholae Tubingensi successit
recentior, quae criticorum principem Baurum colit antesignanum, cui tanta erat acies ingenii tantaque doctrinae
ubertas, quantam vel dissentientes quin mirentur non possint. Praeter Baurum magnam sui famam reliquerunt
Schmidius, Oehlerus, Palmerus, quos nuper ereptos Vobis Vobiscum lugemus. De Vestris, collegae venerabiles,
virtutibus nihil clicemus, quum nostri temporis hominibus eruditis satis notae sint nostraque laudatione facile
possint carere. Vituperandi tarnen essemus, si tacere vellemus, quam, quotiescunque data est occasio, bene-
volentiani in ordinem nostrum contuleritis. Duodecim iam abhinc annis litteras adiutrices ad nos dedistis,
nec non, quum ordo noster sacra semisaecularia celebraret, iterum litteras misistis voluntatis Vestrae locu-
pletissimas testes.

Talis igitur quum fuerit Vestra academia ordoque Vester venerabilis et tales quum cognitos Vos ha-
heamus, quid carius nobis, quid antiquius esse possit, quam hac data scribendi opportunitate Vos optimis
ominibus prosequi. Deus igitur optimus maximus almam matrem Tubingensem, antiquissimam et celebratissi-
mam omnis doctrinae atque eruditionis sedem, florere perpetuo et usque ad finem rerum humanarum exemplum
esse iubeat verae et incorruptae in profitenda divina humanaque sapientia libertatis. Faveat summum numen
Tibi, Rector magniflce, faveat Vobis, patres conscripti. Dies academiae natalis, quem celebraturi estis, faustus
Vobis sit fortunatusque. Valete.

Legatos ad Vos misimus votorumque nostrorum interpretes esse voluimus collegas nostros coniunctissi-
mos Gustavum Frankium et Joannem Seberinyum, qui iidem hanc epistulam gratulatoriam Vobis tradent.
Iterum valete.

DABAMUS VIENNAE AUSTRIAE CAL. AUG. ANNO A. CHR. N. MDCCCLXXVII.

(In Buchform.)


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/tuebingen1878/0124