http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0005
§. 1, Xomine Herniae umhilicalis
xomphalos Omphaloeele)intelligimus tumorem inregione
urabilicali, egrcssu unius aut plurium partium in cavo ab-
dominis contentarum per annulum umbilicalem productum;
aut per id exortum , quod evolutione foetus retenta partes
hae cavum abdominis nondum ingrediebantur , sed extra
illud situm suum retinuerunt. Quae si in infantibus occurrit,
hernia umbilicalis infantum nuncupatur; haec in conge-
nitam et acquisitam dispescitur. Prior tamquam sequela
evolutionis foetus retardatae spectari debet, nam organa
abdominalia^necdum in cavura abdominis pertiwgerunt, ve-
rum prout sub initium vitae foetalis esse solet, in funiculo
umbilicali haerent, pariete abdominali plus vel minus de-
ficiente. Posterior ut plurimum mox post partum non nun-
quam post plures nonnisi menses rarius post 4—5 annum
evolvitur. Scopum praefixum sequens missa hernia umbili-
cali adultorum, de ea infantum agam.
Ad doctrinam de herniis umbilicalibus melius intelli-
gendam haud a re alienum puto, structuram anatomicam
annuli umbilicaHs succincte exponere.
§■ 2.
Ante partum linea alba in medio apertura rotunda,
quam vasa umbilicalia permeant, perforatur , haec aper-
tura nomine annuli umbilicalis insignitur. Vena umbilicalis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0005