http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0006
6
totam superiorem eius medietatem explet, septoque e texfu
eelluloso constante ab arteriis et uracho inferiorem medie-
tatem occupantibus sejungitur. Diversae hae partes in
ambitu annuli, praeprimis inferiora versus, textu celluloso
denso junguntur. ln cavo abdominis vasa umbilicalia di-
vergentia conum efformant, cuius basis admodum lata faciei
concavae hepatis, vertici vesicae urinariae, regionique
ileolumbali respondet , apex vero in annulo umbilicali situs
est; immediate retro antiulum dicfum vasa umbilicaJia a se
invicem sejuncta sunt. Peritoneum hoc in loco parieti ab-
dominali et vasis nominafis extra id sitis firmiter adhaeret.
Vasa haec postquam annulum permeassent, conjuncta fu-
niculum umbilicalem constituunt. Cutis annulum circumdans
funiculum umbilicalem e cavo abdominis egredientem !/2—1
policem conimitatur, atque margine serrato finitur; haee
prolongatio cutis vasis umbilicalibus nonnisi textus cellulosi
laxi ope. jungitur, ab extusque membrana tenui continua-
tionem amnii constituente etin epidermidem abeunte tegitur.
Post partum funiculus umbilicalis exarescit et decidit, vasa
umbilicalia retrahuntur ? cum cuti concrescunt, eamque
introrsum trahendo cicatricem duram, eartilagineam um-
bilicum dictam efformant, quae annulum umbilicalem
firmiter obturat; quo magis aetate increscit homo, eo firmior
evadit haec cicatrix, in adultis longe majorem praebet
resistentiam ac omnia reliqua puncta Jineae albae ; in in-
fantibus prima aetate contrarium locum habet, in his cica-
trix nondum satis dura facilius cedit.
A) Hernia umbilicalis infantum acquisita.
§. 3. Characteres anatomici-
Viscera aut intestina sacco hernioso contenta, per
annulum umbilicalem egrediuntur; collum herniae tamen
rarius respondet centro annuli, nam organa abdominalia
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0006