http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0010
10
reposuit, tum basim herniae ope fili deligavit; post tres,
quatuorve dies filo relaxato , novum, firmius ligatum eubsti-
tuit, donec herniae saccus deligatus decideret. Paulus
Acgineta tumorem prius incidit, repositisque partibus in eo
contentis, deligationem prius descriptam adhibuit. Metho-
dus posterior, si Arabes excipis, nullos invenit sectatores et
oblivioni adeo tradita, ut Pare neque iUius mentionem fe-
cerit; multo majorem enim ponit laesionem, quin aliquod
emolumentum largirefur, nam sine incisione etiam facile
exploratur, an omnia contenta reposita sint. Ligaturam
instituendi methodus exactius a cel. Desault descripfa *e-
quenti modo in effectum deducitur : Infans , operationi sub-
jiciendus dorso incumbit, foemoribus parum attractis, ca-
pi(e et thorace parum alfius locato. Chirurgus partes pro-
lapsas, modo supra diefo, reponit, illasque digitis manus
dextrae retinet; manu ^inistra saccum, qui prius herniam
continebat, elevat, atque parietes eius terendo, omnia con-
tenta reapse reposita fuisse explorat; postquam certum se
reddidif, nonnisi saccum herniosum et integumenta commu-
nia inter digitos haerere , minister filura mediae crassifici
ceratum admovet, circaque basim herniae illud aliquoties
circumvolvit, nodoquc firmat; tumori imponitur linteum
carptum et compressum, cui, juxfa mentem cel. Desault sca-
pulare adjungitur, quod famen a longe plurimis recuti-
orum Chirurgorum minus necessarium censetur.
Plerumque intumescentia laevis, non multum dolens
parlis deligatae sequitur ; fertio aut quarfo die haec pars
exarescit, ligatura relaxafur^ quare priori remofa, alia fir-
mius circumvolvitur; id tamen non sine dolorefit, partis
enim deligatae sensibilitas morbose aucta est. Secunda
ligatura facta, linteum carptura, ut prius expositura super-
imponitur; 5 et 6 die tumor coerulescit et exarescif,
demum tertia ligatura adhibita 8—10 die decidit, parvum
linqueerns uleusculum,idoneatracfationemox consolidandum.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0010