http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0012
1$
cum ccl. Walther censendum ligaturam nonnisi in iis 4ierniis
adhibendam esse, quae post repositionem factam cutim in
formam bursae plurium pollicum longae, extensani relin-
quunt; nam in his deformitatem tollit.
Compressio nostro tempore ab omnibus fere chirurgis
aliis remediis praefertur, nam sine magnis molestiis malum,
de quo loquimur, radicitus sanat.
§♦ 12
Contractio et obliteratio annuli umbilicalis sponte se-
quitur, si prolapsus partium studiose impeditur; hinc
remedia adstringentia et excitantia, uti cortex salieis, quercus
spirituosa , nux moscata, ungventuro cantharidum super-
vacanea censenda sunt.
B) Hernia umbilicalis infantutn congeinta.
§. 13. Characteres anatomici.
Parles hernia contentae in textu celJuloso funiculi um-
bilicalis vasa connectente et obvestiente haerent, acin spatio
triangulari retro aunulum umbilicalem sito, atque per vaso-
rum umbilicalium divergenfiam efformato. Contineri solent
major vel minor portio intestinorum tenuium vel crassorum,
aut omentum; rarius et nonnisi in magnis herniis ventricu-
lus, iien vel pars hepatis invenitur* Obteguntur hae partes
in hernia contentae: 1. Sacco hernioso continuatione peri-
tonei; 2. textu celluloso funiculi umbilicalis; 3. membrana
tenui, funiculum umbilicalem obvestiente et prope annulurn
umbilicalem pi olongatio brevis integumentorum communium,
ut tegimen accedit Vena umbilicalis constanter supra
saccum herniosum, arteriae vero infra eum, aut ad latera
situantur.
§. 14. Symtomata,
Quae e functione canalis intestinalis turbata procedunt,
eadem sunt in hac herniae umbilicalis varietate , ac in illa,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0012