http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0013
13
quae prius recensita est; quare attentionem nostram solum
in signa localia dirigemus, quae aliquatenus modificantur,
ac ab iis in hernia umbilicah infantum acquisita recensitis
differunt; tumor est conicus magnitndinis variae a nuce
regia minori ad plures pollices usque; pone basim est
opacus (ob continuationem integumentorum communium^
qua obtegitur) reliqua parte pellucidus, quia tenuj mem-
brana funiculum umbilicalem obvestiente vestitur; vasa
umbilicalia in eo decurrentia quasi sulcos efficiunt, ob hos
tumor lobis quasi constans apparet, funiculus umbilicalis
videtur ortum suum ex hoc tumore ducere.
Causae in evolutione foetus retenta sitae sunf.
§. 15. Prognosis
Rarioris huius vitii a magnitudine tumoris, quantitate
qualitateque partium in eo contentarum, dependet. Si minor
est tumor , partesque paucae in eo continentur, si hae fa-
cile repositionem admiserint, tunc convenienti therapia
hadibita, sanatio ut plurimum facile contingit; negandum
tamen non est, hernias minores praetervisas etcum funiculo
umbilicali post partum deligatas, graves sequelas, ipsam-
que mortem induxisse. Si major est quantitas viscerum in
sacco contentorum, tunc ob functionem illorum insigniter
laesam, aliaque primae formationis vitia potissimum coe-
xistentia, mors statim post partum sequitur; raris in casi-
bus majori gradu morbi praesente, repositis in cavum
abdominis visceribus, per ulreriorem parietum abdomina-
Hum evolutionem, sanitatem restitutam fuisse asserunt.
§. 19. Therapia
In hernia umbilicali infantum congenita easdem ac in
acquisita sequitur indicationes , modificatur tamen eo, quod
repositis intestinis, fuuiculus umbilicalis deligatur, com-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/ullmann1844/0013