http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/werner1919/0062
56
3. Item si contingat aliquid recipi ab aliqua etiam de
licentia, ponatur illnd in manu priorisse, ut ipsa det
illud vel ilIi cui datum est vel alii indigenti, si voluerit.
4. Item in labore intendant omnes conmuni utilitati et
non propriis opusculis vel inutilibus vel curiosis.
5. Item cum aliqua habuerit archam vel scrineum vel
huius ratione officii, non custodiat ibi pro se vel aliis
nisi de pertinentibus ad officium.
6. Item circa lectos vel alibi nulla habeat aliqua supertiua
vel inutilia vel obumbracula, sed solum ea que con-
muniter haberi solent.
7. Item penitencie, que debentur pro fractione silentii
vel aliis de causis, cito reddantur.
*
15. Item admonitiones facere poteritis, si visum fuerit,
quas fecimus apud Argentiuam.
16. Item nulla minores de factis seculi referre debet intus.
17. Item propter opera, que possunt exterius fieri,
operarii non ingrediantur: cum autem causa operum
ingrediuntur operarii, non passim neque de facill
hoc fiat, sed cum plures neccessitates, que simui
expediantur, hoc requirant.
18. Item nulla procuret ingressum alicuius.
22. Item quod silentium amodo districte servetur, cum
hec ita voluerit districte servari beatus Dominicus,
quod ordinasse dicitur apud sanctum Sixtum, quod
pro qualibet fractione soror stabat in pane et aqua.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/werner1919/0062