http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/werner1919/0084
78
Curia pauperibus clausa est, dat census honores *),
ornatus preciosissimis vestibus admissus est, et mox
aditus patuit venienti. Ingressus autem coram rege
cepit vestes suas venerabiliter osculari. Tunc rex ad-
mirans, cur hoc faceret inquisivit. Philosophus respondit:
„Ego honorantem honoro, quia quod veritas non potuit,
vestis optinuit". „0", inquit, „vanitas vanitatum plus
defert vestibus quam virtutibus, plus venustati quam
honestati".
3. Der Faulste erbt.
Cap. VIII 4: Refertur parabolice regem Fol. 23vi
quendam tres filios habuisse. Qui volens de regno suo
disponere convocatis coram se tribus filiis dixit, pigriori
regnum se velle legare. Tunc ait primus: „Mihi ergo
debetur reguum, quia adeo piger sum, quod ad ignem
sedeo et prius crus conburi permitto quam illud retraham
ab ignis incendio".
„Immo", inquit secundus; „ego ad regnandum sum
pocior, quia sum pigrior, nam cum funem in collo habeam
et mox suspendi debeam et gladium in manu teneam,
propter pigriciam ad abscidendum cordam non porrigo
manum meam".
„Immo", subdit tercius: „ego regnare debeo, qui in
pigricia ceteris antecello. Resupinus enim in lecto iaceo,
et stillat aqua super utrumque oculum, dextrum videlicet
et sinistrum, et propter summam pigriciam a stratu
meo non me moveo ad partem dextram vel sinistram''.
') Ovid Am. III 8, 55.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/werner1919/0084