Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/werner1919/0086
80

6. Studenten.

Cap. XI 5: Describens quidam vitam Fol. 37vii
Scolaris studiosi dixit, quod potus eius est e fönte, fletus
est prece, sompnus in codice. sed hodie scolarium plures
inveniuntur desides et parum ferventes.

Quesivit a nie semel quidam laycus mihi familiaris
et notus, in qua facultate essent plures scolares studentes
Parisius, et respondi, quod in artibus vel in loyca. Et
ipse: „Immo in musica, quia plures musitant quam
studeant".

7. Frau Welt.

Cap. XII 4: Cum Petrus bone memorie Fol. 43vi
Senonensis archiepiscopus Abbaciam Clarevallis aliquando
adivisset, ut quendam conversum eiusdem loci, qui fre-
quenter rapiebatur in extasim, visitaret et cum eodem
conferret, postulavit ab eo, ut sibi visionem aliquam
enarraret. „Vidi", inquit, „nuper dominam quandam
vultu speciosissimam auro et gemmis ornatam, dixitque
mihi stupenti et eius ornatum ac vultus pulchritudinem
admiranti: „Quenam sum ego?" et respondi: „videtur
mihi quod sis beata virgo". Et ipsa: „Respicias me a
tergo". Cumque tergum eius respicerem, vidi eam
putridam et vermibus scaturientem. „Nunc", inquit,
„potestperpendi me virginem gloriosam non esse. Non sum
enim virgo Maria, sed sum mater Ecclesia, que in primo
statu quasi in anteriori mei parte in apostolis, martiribus
et confessoribus fui pulcherrima et decenter ornata, ..."