http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0215
celebratus iacuit: idque partim, quod non parum multi,
qui peftem declinauerant, in vrbe praefentes non fuere,
partim quia alius alium expeftans, & hunc honorem
alius alii relinquens, omnes interim obmutuerunt.
Mihi vtrumque vfuuenit. Nam cum cogitarem, do-
lorem illum , quem ex zasii morte ceperam maxi-
muin , locorum diftantiam nonnihil mitiga turam,
fecefli verius quam fugi: & cum non pauci effent in-
genii dotibus verborumque diuitiis me longe maiores,
illis ego lubens in^hunc vfque diem locum dedi: qui
cum tardius prodirent, tum vero mihi non ceffandum
ratus, quin & optime de memerito, hac faltem con-
feflione gratiam aliquam referrem, & opinioni eius,
quam tum de me, quem Achatem fuum nominare fo-
lebat, tum de pluribus aliis conceperat, fatisfacerem.
Confolabatur enim fefe dulciftlmus ille fenex iamiam
moriturus, atque id fe fideliflimis praeceptionibus
adeptum gaudebat, vt plures fore arbitraretur, qui
mortem ipfius merito lugerent, plures, qui ipfum fo-
lemni oratione celebrarent. Quae, ne eum fpes fal-
leret, cum tot doftiflimi fedeant, folus profilii, &
ad tot virtutes enarrandas modici ingenii, & ad tanti
viri authoritatem aetatis non fatis maturae : nihil veri-
tus,fi cum pietate linguae balbutiem deridendam vobis
exponere malui, quam taciturnitate incurrere fum-
mam impietatem.
Sed quorfum tam alte repetita apud aequos &
beneuolos iudices purgatio praefertim in caufa adeo
iufta, aequa, honeftaV Quamobrem ad rem ipfam
accedamus. Quo igitur me vertam? quid primo di-
cam? querarne tantum nobis bonum fatadiutius inui-
diffe? At res ipfa clamar. Leuem animos noftros
confolatione aliqua? At in eum miferiae locum deue-
nimus, vt confolationi locus fere non fit. An vir-
tutum
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0215