Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0359
$8 VDALRICI ZASII EPISTOJLAE

quod ille villara emiffet, alius iuga boum , quidam
vxorem duxiflet, omnes alii, vxorio excepto, fefe
excufatos haberi rogarunt: vxorius autem cum fim-
pliciter dixiffet, fe vxorem duxiffe, nulla praeterea
interceffione abfentiam fui leniri petiit. Quorfum
haec? Nempe vt liqneat, quam a folita fua condi-
tione is alienetur , qui vxori inneftitur. Tu cuin
eum libertatis nexum (nolo verbis inaufpicatis vti )
quem vxor apportet, nefcires; literis mittendis rao-
duin ponere non poteras; eatenus , vt iam me ad
fcribendum propenfiffimum longe fuperares: nunc ita
files, ac fi plumbea tibi manus effet. Apage, dicis,
cum amiculis iftis, qui nihil apportant: vxorem du-
xi, domus inftruenda eft, apparanda familia, cenfus
aeftimandus, dos trutinanda, clientes parandi, quod
if cenfui conducunt. Amicorum nulla futura eft,quam
falutationis farcina , verborum inftrufta lenociniis.
Zafius femper montes pollicitus eft , nunc in ipfo
nuptiarum limine , ne munere quidem vllo me im-
perttit: valete veftibularii amici , forenfes ceremo-
niarii, cenfus augendus eft, non amicorum verbofi-
tate, fed clientum lucris. Itane tibi Bonifaci, ratio
conftituta eft, vt cum effes honeftiffimis diuitiis, vl-
tro opulens, cenfum augere, quam amicos malis ?
Abfit vt ifthaec inciuilia tibi cum vxore aduefta effe
credam; Iicet tautum non conteftura ducar ex lon-
gifftmo tuo vltra folttum filentio: fed alta te fortaffe
impcdietunt. Nec enim modtcum negotium eft, no-
uo patrifamilias rerum domefticarum infueto, regnum
parare domefticum. Quapropter meliora ominor :
cupio tamen cogitationunt fluftus, qutbus diuexor ,
quam poffis citius, adimas. Veterem amicum, & eum
quidem atntcum , qui de raris effe pofftt, non facile
fperne. Opes facilius, quam amici veri congerun-

tur.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0359