Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0367
96 VDAI/RICT ZASII KPISTOI.AE

quar, ipfius legeris, videbis, eam tantum non vltimo
vitae fpiritu effe editam; quoties enim repetit, fe iam
vafurum ad vitae Dominum, & fe aegritudine morta-
li oppreffum ? Quo fit, vt ea teftandi vmbra non an-
te, fed in articulo velut mortis perfcripta fit. Por-
ro quod diu ante eam fcripturam is homo militem
egerit, ipfa euidentia docet. Nos enim Friburgi
eum militem vidimus, cum eo collocuti, militem fa-
lutauimus , pranfi cum milite , familiariter ei com-
municauimus, quiqui amici fuimus : credoque, an-
num perpetuum apud noftrates militem inambulaffe,
antequam Mediolanum proficifceretur. Quo nomine
videat ciiens tuus, ne ad qualitates fubfe&as & pe-
riftaticas fe aliiget, quas probare non poffit , cor-
pusque caufae , quod fanum eft , propter qualitatum
pericula laborare incipiat. Proinde fecutus confilium
Speculatoris in tit. de Aiuoc. $. confequenter, in ge-
neralibus perfifti iubeo, nifi ad fpecialia vrgeat aduer-
farius. Suificiat tibi id, quod cardinem voluit, mi-
litis voluntatem fine tefte nullam effe, nifi in ipfa ve-
lut acie teftetur. Caeterum cum ,tui clientis caufa
nondum fit iufto commiffa certamini , experiaris li-
cet, qualiter fe aduerfarii fint defenfuri. Hic fi ex
meo confiiio cliens tuus inftrui fatis non poffit, fem-
per facultas erit vobis, omnia ad me referendi; &
fulciam , fi quid laborabit. Super intelleSibus meis
ftabo his , quae amiciffime fcribis. Tota res intra
modicos dies abfoluetur, tibique mittetur : fed tan-
quam corrupto opinionibus cenfori , attamen mitte-
tur, fi fors amor veri in te vincatopinationum lenoci-
nia. Non dubito , ingens eum lucrum facturum,
quisquis typis excudendis commiferit. Domino Wlon-
taigne libenter fcriberem, & forte fcripturus fum in-
tra biduum, nifi me moretur infelix turbulentia.qua

ciui-

/


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0367