http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0423
I52 VDAT.RICI ZASII KPISTOLAE
hi inimicos pariam. Duo ifta monftra Zwmglhim &
Oecolumpium perdere, difcerpere totis viribus cupio ,
latrones animarum maximos. Sint fane aliis dofti,
mihi videntur fathanici. Deteftor doctrinam.quae cum
gigantibus coelum oppugnat. Vah tempora mifera, in
quibus ne a primoribus quidem in doftrina principi-
hus opem fperamus ! Vale. Ex Friburgo feria quar-
ta poft Corporis Chrifti anno &c. XXVI.
Tuus Zafius.
XCIV.
Fraejlanti, & dottiffimo viro domino Bonifacio
Amurbachio, V. I. dottori, ordiii. Bajilienfi,
arnico, vt fratri, felettiflimo.
G9t ■■ O m »ft5
S. D.
Nifi ea inter nos amicitia intercefilffet, Bonifaci,
quae non facile vllo euentu definere pofle cre-
ditur; iam te a Zafio plane defecLTe iudicarem : ita
eft natura ifthaec temporum maledifta & peftifera,
quae omnia interuertit, nihil purum relinquit v .dum
enim is Titio ftudet, alterChrifto, fathana proxene-
ta, facile itur in diuerfa ftudia. Oecolompadium ego
iam repetitis literis tibi depinxt, omnium , qui vi-
uunt , hominum peftilentifiimum. Erafmi frigus mo
male habutt, dum fecurus periculorum, fidei robur ,
vigorem, ingenium , diuina dona contra haereticoa
non intendit: & te oflendo, vt iam plane non fis ve-
ter Bonifacius ; perpetuos tres annos ad me literaa
nullas
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0423