http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0424
AD B0XIFAC. AMORBACHIVM. I55
nullas dedifti: & fcio , tibi ad manum effe tabella-
rios quotidianos. Quid cogitem ? fed premo rae,
quoniam nefas fuerit de amico , imo de amiciffimo
Uale fentire. Vae temporibus, quibus non medio-
cris ifta plebecula , fed viri doftuTimi feducuntur!
Nemo verbis Chrifti apertis credit ; tropos flngunt,
vbi nihil eft tropicum. A miraculis omnipoteutiae
adeo recedunt, vt fcrutentur etiam caufas , modos,
toedia, poffibilitatem miraculorum. O Saluator, quan-
do erit horum errorum finis '. O frigidos theologos
°ptimates, qui non vel fanguine fufo his peftibus re-
fiftunt! Sed fruftra me fatigo. Vnum abs te peto ,
vt nofterne fis , an non fis, declares ; ego enim
(excepta fathanica haerefi) tuus ero, quamdiu viuo,
^uin & in coelo tuus futurus fum , quem ex omni-
bus animi viribus amo. Vale, & fi ita tibi videa-
tur, refponde. Ego totam tuam ciuitatem abomi-
Hor, peius quam fathanae & Plutonis furias , donec
refipifcant. Sacramentum in caufa eft, caufa eft con-
temptus ecclefiae , & liberae voluntatis noftrae ca-
ptiuitas. Vtinam vel Erafmo animus fit Zafii, aut
Zafio diuinum Erafmi ingenium ! Denuo vale. Ex
Friburgo 13. Cal. Septembr. anno &c. XXVI.
Tuus Zafius.
Wolte Got, dafs ich den fchelmtfchen,
morderfchen , tiifelfchen Beswicht
Oecolumpcnman mit min henden
zerrifsen folt: alfo ift mir fin opm
doftiim, difertum, elaboratum.
, XCV.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0424