http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0429
I58 VDALRICI ZASII BPISTOLAE
xcvni. *
Ad clarijftmum virum dominum Bonifacittm
Amorbacbittm, ittrisconfultum,
amicum &c.'
Qm^--irrii^ •-■
S. D.
Importuna moles negotiorum Bonifaci, non patitur,
vt tibi vel fcribam femper , vel prolixioribus
agam; Camera imperii compluribus me caufis fati-
gat. Camera in Iusbruck grauibus premit , afleflb-
rium munus me tantum non enecat, ii ciuitatis , fi
vniueriitatis negotia tacuero: fic enim conftituta funt,
vt alteri poft alteram adefle non liceat.fed velut agmi-
ne fafto me impetunt, me , ihquam, fenem , poda-
gricum, aflidua correptum valetudine , & quod ad
cumulum accedat, leftionis quotidianae munus ob-
turbat. Hinc fit, vt tuis femper adefie votis non
liceat, & nifi arcliflimo amoris vinculo me nexuif-
fes, ad excufatorios locos in tuo negotio iam diu.
confugiflem. Reconuentionis articulos fi mifcere in-
terrogatoriis velis, poteris fine offendiculo ; contra
perfonas teftium excipere , antequam noueris , quid
teftificati fint, nec ius noftrum , nec ratio patitur:
& quamuis a monacho Abb. id loci non nihil do-
ceatur, tamen non eft recepta eius opinio ; quod la-
tius deducerem, fi vacaret: proteftari tameh dc ex-
cipiendo &c. coram iudiqe vel commiilario necefle
eft, & ad eum finem nomina teftium vltro & citro
confignantur. Confuetudinem Argentinenfium non
moror, quae extraneos non ligat, maxime in arbi-
triis. Sed ne in eam incidas difceptationem, an ex
con»
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0429