http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0439
l68 VDALRICI ZASII EMSTOLAE
& eas filentii expoftulatorias; contigerint te, an non,
incertus fum: hoc fcio, te, poftquam es fa&us vxo-
rius ( quod Dii bene profperent) pertinacem, & per-
petuum filuilTe. Quid te angat, conieftari non pof-
fum: fi abfentia mei a pompis nuptialibus te premit,
noueris, ea me valetudine correptum fuiffe, vt ne
collegium quidem adire aliquando licuerit, nedum eo-
tenus proficifci. Quod fi grauat, munus nuptiale
non obtuliffe , aliis in literis dilui: nam exiguum
fplendidis nuptits impar erat; magnum meis loculis
imparabile. Verum amicitiam in te meam loco mu-
neris obfidem obligo , donec officii nexum ex iufto
praeftitero. Sed vide, ne is obfidatus fit perpetuus;
imperator nofter cum obfides dari vetuit , amicitiae
obfidatum tacite excepiffe intelligitur. Caufa ciuium
tuorum vel hodie me latet. Quae res quid porten-
dat, nefcio. Verum labores non ambio, tibi tamen
gratificari cupio; etiamii ea fit tuorum Bafilienfium
conditio, quam auerfari liceat: a tuo tamen officio
abire tam non licuerit, vt etiam nefas fit. Caetera
in aliis literis vel comperifti, vel comperies. Caue,
ab me deficias, ne ceffes effe Amorbachius. Vale ,
ex Friburgo Sabbatho Pafchae in no&e anno &c.
XXVII.
Tuus Zafius.
CVII. •
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0439