http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0486
AD BONIFAC AMORBACHIVM. 21 5
tionem verteretur. Sed plura poteft humanitatis ef-
fufa virtus , quae fi in quopiam alio eft , in te eft
extra modum. Verum vide, ne fub humanitatis hu-
ius vmbra vafricies tegatur; vt cum te faepe de li-
bris mihi emendis appello, femel abs te onus excuf-
furus, dones, quod emi oportuerat ; vt fic rubore
ciuili fuffufus, ab eo deinde mandati genere abftine-
am : quod & fafturus fum. Attamen gratias tibi
multifarias memini, qui inciuilem meam faepius abs
te faftam appellationem femper gratuito beneficii ge-
nere vel delinifti, vt amicus optimus , vel amoliri
Perrexifti, ne fit nimia. Ceffabo effe rufticus. Te
tamen vsque adeo in corde meo magnifacio , vt fi
etiam non erubefcerem , non tamen eloqui poffem ,
cefiante affeftionis eulogio. Crede, me effe plus
tuum , quam ego mihi fim meus. Bertramum do-
minum Rrunfuic. praefentium exhibitorem ea comi-
tate excipe , qua foles viros in literis principes: no-
biscum fuit, vt magnum Erafmum , & , fi is non
fitvifus, me videret: fefe humanitate & doftrina
eum exhibuit, qui dignus fit & diligi & amari. In
poetica magnus eft, rationis & modeftiae eminentia
pollet: fateor, me nunquam vidiffe alienum aliquem,
quem ei comparare polfim. Vale, ex Friburgo XV.
Cal. lul. annp &c. XXXII.
Tuus Zafius.
CXLI. •
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0486