http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0553
28* ▼!>• ZASII ET DES. ERASMI
& liberalitaris tuae opulentia negat, quin vllis con-
cludi feptis queat; vt ficut in optimis dodtrinis tui
Cmilem Germanus non habet orbis, & forte nec Ita-
lus ; ita & humanitatis primas fedes infederis : ea
enim demum iufta eft humanitas, quam complurium
ftudiorum iufta profeffio inftruit. Equidem quando
nihil habeam , quo tuis repetitis pulcherrimis donis
gratiricer, vtroque me & animo & mente obligo»
vt fub tuam manum fubieftus , tuis fim iuffis prae-
fenti femper obedientia pariturus. Caeterum quia
nuptiales filiae pompas ( quod bonum & fauftum iit)
VI. Nonas Oftobr. iam futuro.fum celebraturus, te,
vt ei pompae praefens adeffes , fi id tibi non foret
moleftum, maximo, quo poflem nixu, perprecarer: ve-
nires enim & exfpeclatus multis bonis viris, qui i»
te ardent , & non modici ornamenti accelfione me
decorares. Domus mea tam augufto hofpiti effufiS
pateret foribus, & totum Gymnafium tua praefentia
illuftraretur. Sed eo te ofticii grauare non audeo t
dum noueris, toto me defiderio Defiderium, fi venire
dignaberis, excepturum , prouifurumgue , ne quid
te viatici impenfa premat. Philippus nofter , licet
fpem feciffet non abeundi nifi literis meis comitibus»
abiuit tamen , credo vel opportunitate aliqua vel ne-
ceffitate permotus. Eft enim ( quod abominor) cor-
pore fatis aiTecto , bonus alioqui vir & humanus.
Itaque praefentium exhibitori, genero meo literas de-
di. Vale, decus literarum, & literatorum princepS»
Ex Friburgo XXI. Sept. anno 1515.
Tuus Zafius.
Beato Rlienano , rarae integritatis & eruditioniS
viro, quidquid poteris pulchrum, amicum, honorifi*
cum dicito, quem & tibi itineris, fi id fis ingreflu-
rus, & ornamenti, quod meae familiae aiTulgebit.co-
mitem ex medullis cupio. CXC
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0553