http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0759
488 EPISTOT.AE ALIQVOT
ri N. L. ftilo formabant. Deinde rurfus obiens via-
tor in ciftam tabellas recipiebat, ad pedes praetoris
in fublimi fedentis efFufurus , quibus feleftis, facile
intelligebat, quid iudicibus placuiffet. Erant autem
tabellae cera oblitae. Ad haec in vrnam feu fitel-
lam cereis pillulis miffis , quibus chartulae iudicum
nomina infcripta continentes adhaerebant, circumuo-
lutae, ex fexcentis &viginti quinque, vnius & oftua-
ginta iudicum fortitio fiebat, puero pillulas inie-
ftas eximente : quos deinde tum accufatori tum reo
licebat reiicere vsque ad quinquaginta vnum. Huc
adfcribendum, quodantiquitusfic fententias ferebant,
vt albis calculis abfoluerent, condemnarent nigris.
Cuius rei meminit Ouidius, his: Mos erat antiquis
niueis atrisque lapUlis ,• his damnare reos, illis abfoluere
culpa. Denique conful in ponte fedens, eum, qui
reliquos fuffragiorum numero anteiffet, futuri con-
fulem anni delignabat, aut praetorem , aedilem,
ce,nforem, tribununiue; idque per praeconem re-
nunciabatur. lam vero candidati largitionibus inter-
dum tribules corrumpebant. Quare cautum fuit, vt
tunicati modo venirent ad comitia, & ne huc fub
toga quicquam auri clanculum adferrent. Sed quam
non corrumpendi viam reperit ambitio ! Quod can-
didato non licebat ob legem de ambitu conftitutam»
hoc per fequeftrem nonnunquam agebatur; nimirum
quo teftius lateret. Is tribuleis ipfos decuriatim in
cuiuspiam fauorem trahebat ■ data diuiforibus pecu-
nia , quam viritim diuiderent. Sed & huiusmodi
corruptionis miniftri in tribus ipfas & centurias mi-
mico cultu fe nonnunquam ingerebant, id quod ob-
ieftum Flanco Cicero refellit. Haec funt, eloquen-
tiflime Za[\, quae de comitiorum & ferendi fuffragii
ritu nunc mihi in mentera venere. Caeterum mihi
de
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0759