Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0800
AD VDAHRTCVM ZASIVM. 529

praeterea inutiles ad omne, quod honum dici poteft.
Accedebat ad haec mala vnum omnium, quod peffi-
mum erat, contemptrix diuinarum rerum fuperbia,
gloria carnis veftrae: hanc neceffe fuit,vt prius con-
truderet & eriperet vobis. Legem dedit per Mofem,
quae exigeret perfeftum amorem Dei, perfeftum
amorem proximi: quae fi vel latum vnguem aut pe-
dem tranfuerfum neglefta fuiffet, vt iam intelligere-
tis veftram damnationem effe. Nam prae nimio amore
Veftri, qui reliftit Deo, cernere non poteratis, quod
toti peccatum effetis , & per omnia indigni Deo.
Nunc legis voluntas non erat, vt vos perderet, fed
vt exacueret, & monftraret potius veftram damna-
tionem, vtque vos a veftris omnibus ad me reuoca-
ret, qui vobis vitam demerui, modo hoc credatis:
& ne in vobis quaeratis, quod eft in roe tantum,
qui fic patrem glorifico & vinco, quod bonus & mi-
fericors exiftat. Igitur, qui in me credit, non iudi-
cabitur. Nunc enim iudicium non legis eft, fed meum
tantummodo, qui legem abfolui, qui mortem vici,
qui aeternam beatitudinem reparaui omnibus in me
credentibus. Hoc opus Dei cum olim pharifaica fan-
ftitas non intelligeret, & legis literam fequeretur ,
non videns Chriftum, qui eft voluntas legis, merito
hoc audiebant a Chrifto, quem illi haereticum &
blafphemum putabant, quod nbuam & fuam tantum
iuftitiam mundo iaftaret: Non, inquit, veni ad fal-
uandum iuftos, fed peccatores. Igiturne Chriftus
iuftitiam proiecit, &bonaopera? Minimevero: fed
haec ipfa praeftitit, docens, diffidere in humanis bo-
nis, & credere, quod omnia bona in fe habeamus:
quae ab illo accipimus, non ille a nobis, vt patrt ce-
dat haec gloria. Lutherus minifter Euangelii, &
feruus lefu Chrifti, num bona opera deftruit? nutn
L 1 4 tefta-


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zasius1774/0800