http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zgb1901/0224
210
Beck
a) Ao 1741 Februario stupruni Marchtalli commissum
in fornace: Inter aedes paternas Marchtalli dum moratus huma-
nioribus litteris vacabam, quidam filiam cuiusdam rustici
ingressum fornacem stupravit suique delicti poenam circa
finem Februarii accepit. Erat is famulus villici, cuius filiam
septemdecim annorum formosam admodum iterato sed frustra
deperire tentavit. Die quodam haec fornacem ingreditur,
ut illam a cineribus emendaret aptaretque ad panes coquen-
dos. Advertit famulus, ingreditur et nemine auxilium ferente
(quis enim ferret?) imbellem stupravit et sub ominatione
mortis inferendae, si clamaret, violavit. Accusatus apud paren-
tem meam tum dynastam loci, auditus, confessus, omni
territorio Marchthalensi in perpetuum fuit excommunicatus,
bona vero eius exigua pro prolis sustentatione reservata.
Vidi ipsum ter ad valvas ecclesiae expositum, candelam nigri
coloris, e cuius collo pendebat tabula cui erat delictum in-
scriptum.
b) Marchtalli parochialis ecclesia reconciliatur
a. 1742.
Foedus aeque ac tristis casus m o n a s t e r i u m M a r e h -
tallense afflixit autumnali hocce tempore. Filius aeditui
parochiae localis, homo juvenis admodum et elegantis formae,
pistor egregius, post aliquot in peregrinis locis transactos
annos in patriam rediit, ac vices aeditui egit, erat enim pater
eius jam annosus et debilis. Dissita stat valde domus haec
paterna a parochiali ecclesia, igitur opportuit invigilare ad
signum salutationis angelicae, quod consuetis horis in templo
monasterii fieri solet, ut simul etiam in parochiali et con-
junctim audiatur. Tum temporis semifatua puella, sed for-
mosa ostiatim mendicans circuibat. Hanc ut juvenis pistor
saepius ecclesiam parochialem praetergredientem vidit, initio
jocari, tandem familiariter colloqui, quia veneree ei conversari
cupit, eamque impraegnavit. Agebat non multo post quaedam
huius pistoris consanguinea nuptias solemnes, has interdum
is cum aliis puellis rusticis saltat, supervenit haec fatua, rogans
ut se quoque ad publicas choreas admittat, erubuit pistor
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/zgb1901/0224