http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mgl-1959/0336
.«-I*r '«>»laCetutJtC4 r «r- «w^z^f*
'S**^.-»** n ********* t
ß
;......:t*
Schenkungsurkunde des Strachfried an St. Gallen (758). Archiv des Stifts St. Gallen
Strachfried schenkt an St. Gallen seinen Besitz in Egringen, Oninchowa und Müllheim.
Kloster St. Gallen Oktober 27, Jahr 758
Sacrosantae ecclesiae sancti Gallonis monastirio in pago Durgauginsi, ubi Autmarus abbas
esse videtur, Strachfridus in amore Domini nostri et remedie anime nostrae condonavimus
ad ipso loco sancto, hoc est, in pago Brisigauginsi, in villa, qui dicitur Aguringas, quicquid
ibidem visus est habire, et in alia villa, qui dicitur Onninchowa, similiter et in tercia villa
Mulinhaimo, hoc sunt casis, casalis, mancipiis, peculis, campis, pratis, viniis, silvis, acquis
acquarumque decursibis, mobilibus, quecumque habuit apud se ipso ad ipsos sanctas
tradidit. Siquis ego ipse aut de heredibus meis aut ulla obposita persona, qui contra hanc
traditione ista venire temtaverit, quod nec fieri credo, sit culpabilis contra ipsos sanctos
dupla repetitione sociante fisco auri libras III. et argenti V, et que repetit vindicare non
prevaleat stipulatione subnexa. Actum in ipso monostirio. Datum VI kal. novembris.
Ego Strachfridus donationem a me factam religi. f Signum | Gozperto f sig. |Anno t sln-
t Putigo t sig. Otberto t sig. Lintramno t Frochonolfo t sig- Gundimis.
Ego Theobaldus monachus hanc traditionem scripsi et subscripsi, anno VII regnante
Pippino rege Franchorum, sub Chancharone comite.
(Deutscher Wortlaut dieser Urkunde s. Seite 312.)
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mgl-1959/0336