Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 44
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0048
44

beneregnum: el illi respondissent mirum in modum bene agere
et ab omnibus diligi regem Martinum optimamque de ipso spem
esse; nam diebus singulis tres missas audiret. Ite, inquit, dicite
consanguineo meo, nihil me de ipso bene sperare, si sic facit: Reges
enim non missarum audiendarum causa creantur, sed utinjurias a
subditis propulsent regnique pacem custodiant, nec parum fuerit
unam in anno missam audireregem, si justitiam ac judicium fecerit,
nam propter missarum auditionem abduci ab administratione jus~
titiae contra olficium esL

De Eberardo rege Portugalliae.

XXIX. Eberardus rex Portugalliae multis praeliis adversus Castel-
lanos feliciter commissis (nam intervicinos odia raro desunt) regnum
suum in pace defirmavit. Exin classem magnam instruens, simulat se in
Holandiam profecturum, quasdamque illic ulturum injurias; ac demum
navibus armatis juventus congregata est et classi imposita jussit vela
dari, cumque dextrorsum eundum significarent, ad laevam praecipit
navigia duci, atque in Africam proficiscitur, urbemque Snracenorum
Ceutam nomine, magnam atque opulentam ex improviso aggreditur,
ingressusque vi caedem magnam intulit, potiturque praeter opinionem
omnium victoria ingenti. Quidam ajunt eum in Holandia classem
struxisse, atque iliinc adductam quasi ad aliud opus in Portugalliam,
detulisse in Africam. Illud certum est eum Ceutam obtinuisse,
nam et hodie quoque Porlugalienses in potestate urbem habent mag-
noque stipendio custodiunt. Fuit hic rex in omnibus magnificentis-
simus, animo vastus et amans justitiam. Hicfilium admodum parvum
moriens reliquit Johannem nomine, qui hodie rex est indolis egregiae
sedsub tutoria potestate; nam infansPetrus patruus ejus dux Conim-
briae eum impuberem gubernat, filiamque suam iiii copulavit in ma-
trimonio quamvis admodum conjuncti sunt, Is Petrus juventutis suae
tempore multam orbih partem migravit, veniensque ad Sigismundum
caesarern in Hungaria diu ctim eo fuit, ac in pluribus bellis contra
Turchos multa exhibuit virtutis suae experimenta: cui pro stipendio
viginti millia auri pondo quotannis dabantur. Exin quoque propter
egregia ejus facinora, propterque alia, quae facturum se promittebat,
marchionatus Trivisanus coneessus est; sed postea cum promissa
non adimpleret, rursus Sigismundus marchionatum ipsum Venetis


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0048