Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 68
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0072
68

arce se tenebat trepidum ac cum regina contendebat, quae sic
eum duxisset. Barones quoque Hungari non satis fidebant populo.
Ilaque per piures horas caecles rapinaeque factae sunt, pluresque
Teutonici occisi. Sed Ladislaus banus magnus in Hungaria baro,
reginaeque conjunctus sanguine , ascendens equum per urbem ivit
multisque precibus furorem populi mitigavit. Nam pietate gravis ac
meritis apud eos censebatur. Exinde dicunt Hungari Teucris esse
resistendum, qui totum regnum dilaniant. Albertus facturum se
oftert, vocaturumque principes Alamanniae aliosque Christianos, ut
facilius expelli possint inimici. Dicunt Hungari satis esse virium in
Hungaria, sed solum ordinem et caput deesse; quodsi rex eat in
bellum, et ordo et caput erit; nec vocaridos esse extraneos, ubi do-
mestici per se satis possunt. Hoc autem faciebant, quia timebant
in eorum regno nimis crescere Teutonicos. His quoque regina con-
sentiebat; nam plurimum laetabatur, cum plus honoris sibi quam
viro impendi videret. Hungari enim eam honorabant, quia et lin-
guam sciebat, et heres regni fuerat; Aibertum autem propterea sus-
ceperant, quia vir esset, nec amabant Teutonicum, praesertim Un-
gari sermonis nescium, liia insuper mulier callida fuit et astuta, etin
corpore femineo virilem gestabat animum, maritumque suum quaque
volebattrahebat. Induxit ergo virum, ut consiliis Hungarorum ac-
quiesc%*ret. Paratur exercitus, iturque in campum; ibi nec virii nec
ciborum copia fuit. Mandalum publice est, ut advenientibus victua-
libus nemo ausus esset tangere, nisi regina prius mandasset. De
rege nulla mentio erat. Exinde cum essent hostes in propinquo,
diffugerunt Hungari Albertumque regem cum paucis dimiserunl, qui
vix evasit, muita uxori improperans. Tanta inordinatio ibifuit, ut
etiam ad iectum reginae jacentis Hungari irent. Ipse Albertus indig-
natus auimo, reverti Viennam statuerat, ac congregato exercitu
Ungarorum ulcisci perfidiam. Sed contracto ex insueto calore
morbo et quia nimismelones voraverat, inter redeundum obiit, atque
ut eito creverat, cito defecit. Fuit vir magnae staturae, venationis
cupidus, in nrmis promptus, facere quam dicere malebat; non ipse
per se cernens, sed aequiescens consiliis eorum, quos bonos existi-
mavit; nigra facie , oculis terribilibus, malorum omnium bostis. Ad
hunc cum cieclores irnperii ambassiatores misissent rogarentque, ne
Vi. Slik in cancellarium reciperet, si mihi imperium credunt eleclo-
res, inquit, cur non ferunf, ut cancellarium mihi deiigarn ?


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0072